monumenta.ch > Ambrosius > sectio 129

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 2, 26, 129
Caeterum ita incubuerunt mores hominum admiratione divitiarum, ut nemo nisi dives honore dignus putetur. Neque hic recens usus: sed iamdudum, quod peius est, inolevit hoc vitium humanis mentibus. Siquidem cum Hiericho magna civitas tubarum sacerdotalium sono corruisset, et Iesus Nave potiretur victoria, cognovit infirmatam esse virtutem populi per avaritiam, atque auri cupiditatem. Nam cum de spoliis urbis incensae sustulisset Achar vestem auream, et ducenta argenti didrachmata, et linguam auream, oblatus Domino negare non potuit, sed prodidit furtum .